Produced by Gerard Arthus, Paul Motsuk and the Online Distributed Proofreading Team at https://www.pgdp.net DE ESSENTIA PATRIS ET FILII CONTRA HÆRETICOS LIBER UNUS. [Column 887] _Hunc quoque librum a Ludovico Miræo ex Victorina bibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatum esse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibus centones quique distracti sunt, notatis, cætera suppressit. Et vero quis rivulos quæritet fæculentos, cum purum fontem ad manum habeat?_ Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusa sunt omnia adversus hæretici furoris ingenia, etc., _ex lib._ VII _de Trin. a num. 21 post medium, ad hæc ejusdem libri num._ 31. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam) potius naturæ demonstraret. _Quibus subnectit auctor hæc num. 33._ Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim, Ego sum via et veritas et vita, _nisi quod pro_ Et audiamus, _ponit_ audi: _ac prosequitur usque isthæc num._ 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditis quoniam ego in Patre, et Pater in me? _Hinc_ [Column 888] _transit ad lib._ VIII, _unde primum præmissis vocabulis_, Fratres mei, _exscribit hæc num._ 14. Quæ scripta sunt legamus, et quæ legerimus intelligamus: _et ubi pervenit ad verba num._ 20. Omnia quæ habet Pater, Filii sunt: et omnia quæ Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; _omittit quæ ab hinc ad medium num._ 21 _intercedunt_: _unde rursum exscribit_: Vivificamur ergo propter inhabitantem in nobis Spiritum Christi, etc., _ad hæc usque num._ 26. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo habitat Deus. _Demum reliquis hujus numeri verbis omissis, comparet initium numeri_ 27, _quo toto ac subsequente fere toto descripto, clauditur liber his verbis_: Si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens spiritu erroris animaris; quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere: _quibus auctor adjecit dumtaxat_, quia ipse operatur omnia in omnibus. * * * * * MONITUM EDITORIS. [Column 887] Hic in editione Veronensi, quam recudimus, mentione facta de duabus epistolis _Hilarii ad Augustinum_ inscriptis, sequitur fragmentum titulum habens præfixum _Fides Alcuini_. Horum vero monumentorum neutrum eo loci recudere debuimus, quandoquidem nec supradictæ epistolæ ad Auctorem nostrum pertineant aut pertinere possint, ut cuique patebit [Column 888] sive chronologiam sive etiam illarum textum attendenti (_Vid. Opp. Aug. t._ II _pp. 673 et 1007 nost. edit._); nec _Fides Alcuini_ alii quam percelebri monacho cujus nomine insignitur, salvis criticæ regulis, adjudicari queat, aut alias quam inter ipsius Opera convenienter collocari.
Project Gutenberg
De Essentia Patris Et Filii Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomus X; Columns 887-888
Unknown